- TAEPOCON
- TAEPOCONin aliis Codicib. Taenpocon, item Tahenpocon, Festo fuit genus scribendi deorsum versus, ut nunc dextrorsum scribimus. Quarum lectionum cui adhaereant, non habent Eruditi: Quidam tamen observant, habere hoc scribendi genus, aliquid commune ἀκροςικίδι, de qua M. Tullius de Divin. l. 2. Non esse autem illud carmen, furentis, cum ipsum Poema declarat, tum vero ea, quae ἀκροςικίς dicitur, cum deinceps ex primis versus literis aliquid connectitur, ut in quibusdam Ennianis, QUAE ENNIUS FECIT, id certe magis attenti est animi, quam surentis. Atque in Sibyllinis ex primo versu cuiusque sententiae primis liieris illius sententiae carmen omne praetexitur. Et quidem aliquid commune ἀκροςιχίδι habuisse, verum est, inquit Petitus, sed tota difficultas posita est in eruendo nomine, quô apud Graecos hoc scribendi genus appellatur. Scriptae, inquit idem, sunt literae perpendiculatim, ita ut sub unum oculi intuitum caderent, ita ut non opus esset oculum huc illuc moveri: unde et ei nomen; itaque rescribendum existimo, apud Festum τὰ ὐπ ὄκον, Ta hyp ocon, i. e. quae sub oculum. Hesychius certe, ὄκκον, ὀφθαλμόν, unde Latini suum oculum fecisse videntur ὑποκοριςικῶς. Vide praefatum Sam. Petirum, Comm. in LL. Atticas l. 2. c. 1. Secundum alios, vocem hanc Graeci acceperunt a Phoenicibus Syris. Hebraeis enim Hapach, est vertit, convertit, evertit, subvertit: cuius futurum Tahapoc, h. e. invertes, evertes, pervertes; unde Tapacon. Quia cum Phoenices sinistrorsum, Graeci dextrorsum scriberent; utrumque facerent βουςροφηδὸνγράφοντες: hîc diversô ac perversô modô, non ad alterutrum latus, sed deorsum proceditur. Nec tamen hoc genus plane ignorârunt Graeci, ut vidimus. Ita ergo scribendi hôc genere a summo ad imum perveniebatur: quomodo incolas Taprobanae, quae in Australi est Oceano, iam olim scripsisse, testis est Diodor. Siculus paene extremô l. 2. Γράφουσι δὲ τοὺς ςίχους οὔκ εἰς τὸ πλάγιον ἐκτείνοντες ὥςπερ ἡμεῖς, ἀλλ᾿ ἀνωθεν κάτω κανταγράφοντες εἰς ὀρθὸν, Scribunt versus, non eos in transversum extendendo, ut nos; sed a summo ad imum recta deducendo. Uti hodieque Indos scribere, proditum est a Ioh. Francisco Poggio Florentino, l. de var. Fortunae, ubi Indiae mirabilia narrat. Idem de Sinensibus memorat Nicolaus Trigaultius Sinensis Expeditionis l. 1. c. 5. De Iaponensibus, scripta eorum, quae e Sinis harum rerum curiosi in Europam adferunt, testantur. Vide Gerh. Io. Voss. de Arte Gramm. l. 1. c. 34. et Cl. Suicerum, qui vocem corruptam esse docet, ex τὰ ἐπ᾿ ὅρχον, i. e. quae ἐπὶ ςίχον, ἐπὶ βάθος et πυργηδὸν, deorsum, secundum altitudinem et turris instar, scripta sunt: quod scribendi genus καταβατὸν quoque, σελὶς, et σελίδιον, dictum, Thes. Eccles. voce Στίχος.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.